Matthew 19

. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiae praedicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quaerebatur. Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberae supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Praemium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum. Homo separat, quando pro desiderio secundae primam dimittit: Deus separat (qui et conjungit) quando ex consensu propter cultum Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes. etc. CHRYS. Displicet peccatoribus doctrina, etc., usque ad veritatis interpretatio taceatur. . Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primae uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro eadem cautela praecipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: Prov. 18.. Videbant grave pondus uxorum, quod iracundae, ebriosae et hujusmodi, quae quidem sunt sustinendae, quia, cum essemus liberi, subjecimus nos servituti. . Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem. Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiae implere praecepta. . Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non aetatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, praemium promittit. Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiae tribuit. BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat. Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Iste quaesierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturae: ostendens quia ille non est bonus qui quaerit de bono, sed qui facit quod bonum est. . BED. Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: HIER. Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare juberetur. . Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias. ISID. Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit. Quia in numero divitum deputabant omnes qui amant divitias, etsi non habeant. Aliter enim cum sit major turba pauperum, non dicerent: Qui ab amore terrenorum ad charitatem aeternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent. . Duae sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duae adoptiones et duae resurrectiones. Id est, cum servi forma quae judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Duo enim sunt ordines bonorum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Luc. 15., etc. .
Copyright information for VulgGlossa