Matthew 24

. Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis aedificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judaeis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis caeremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione. Ubi Marcus ait, Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quaerunt. Tria quaerunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio saeculi ventura sit? Cum haec fient, ne putemus instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Praemunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota haec venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quae fient in consummatione saeculi, et loquitur ita de uno quasi de alio. Imminente Jerusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum, qui praeter alia falsa dicerent instare diem Domini. Haec in Judaea a passione Domini abundaverunt: quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judaeam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duos annos. . Haec autem omnia sunt initia, non consummatio quasi praeconia Antichristi, vel excidii urbis. Haec partim ad eversionem Judaeorum, partim ad diem judicii pertinent, quia ita apostoli interrogaverunt de utroque. Quo merito haec Judaeis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus praecones persecuti sunt. . Quidam hoc ad eversionem Judaeorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de haereticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quae ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo. . Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suae gentis contristanda, haec solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii aeterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, praeter duos Jacobos, qui primitus in Judaea interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suae gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos. etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Caesaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quae in ipso sanctorum loco longo tempore stetit. Haec ad litteram facta sunt, cum, appropinquante exterminio Judaeorum, oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippae qui parebat Romanis. . Quae ergo spes electis, nisi gratia Dei, quae dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit haec tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim haec mala tribus annis, et dimidio tantum. Habet unaquaeque haeresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: . Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei praefinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi. . Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora praecepta fidei aliis, non omnibus, unde dicitur, quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides ejus ab Oriente in Occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine Orientis et Occidentis totum orbem designat. . Ne quis putaret a quatuor plagis terrae, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: id est, ab extremis terrae finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus coeli terrae videtur insidere. Mystice. A populo Israel, in quo caecitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba praedicationis exorta fuerint, prope est aestas, quae exspectatur, id est, aeterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Israel omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est. . Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Ne forte auditis signis, quaererent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. etc. In quibusdam codicibus additur, Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: II Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Noe, vel Loth secundum alium evangelistam aequiparat. etc. Non alimenta et nuptiae, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terraemotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: I Thess. 5.. . etc. Lucas, id est, in illa tribulatione qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt. Duae differentiae praedictorum sunt in Ecclesia, quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant. Duae differentiae sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminae a viris. Qui otium eligunt et quietem, quae significantur nomine lecti, nec saecularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati. Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam haec tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Noe, Daniel et Job, id est rectores ut Noe, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum haec tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit: In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit: In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit: etc. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare. etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem praecavens occurreret poenitendo. . Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad praelatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. In futuro sibi providens. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves. Aeterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est. Id est, super omnia coelestis regni gaudia, caeteros, id est, bonos auditores faciet discumbere, et transiens ministrabit eis. . Injuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait Luc. 12., quorum quanta infirmior est aetas vel sexus, tanto facilior est ruina. . etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritae, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversae voluntatis apparuit. Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.