Matthew 8

Post descensionem Domini de monte, etc., usque ad ostendit post quantum temporis intervallum. Secundum Lucam, et in campestri loco sermonem quem jam forsitan supra habuerat ei fecisset. Alii propter charitatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meae colluvionis conscius non praesumo. Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur. Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subjectum esse legi, sed Dominum legis, qui non timet contagium. Propter humanitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Apparet supra legem (quae leprosum excludit) esse gratiam, quae sanat eum; ut ait: etc. Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus, deinde imperat: Ecce potestas. etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quae faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc praedicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. etc. Quia legem non solvo, quia nondum coepit verum sacrificium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse. . etc. Magna humilitas, etc., usque ad ob impotentiam virium corporaliter ire putaretur. Propter conscientiam vitae gentilis, magis timet gravari praesentia quam juvari, quia et si erat fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra praesumit gratia dare novit. etc. Si ego homo, etc., usque ad ut Cornelius dicitur Act. 10.. . Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandae erant designantur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad poenitet quod deliquit pertinaciter. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animae; per stridorem dentium, corporis. . etc. Quando hoc sit factum non expressit Matthaeus, etc., usque ad narranda recordationi ejus suggerere. Febris Graece, fervor Latine dicitur: et si quando haec passio faciat tremere, naturae est humanae. etc. Lucas dicit, quod rogaverunt, etc., usque ad ut Psal. 8.. etc. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, etc., usque ad ministrat in spiritu. etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit daemoniacos, quam ante vivens in carne aegrotos. . Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros saeculi fluctus transeamus. Quod Matthaeus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris aestimans. Quasi dicat: Quid me propter lucra saeculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa. Nota hunc vocatum esse a Jesu. Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisaeus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus. Qui culpa exierunt, ut ipsi cum culpa vivunt. Mortuos sepelire, est peccatores in peccato fovere. Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terrae et maris appareat. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus. Primum est Jesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna. etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quae apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia. etc. ORIG. Qualis est iste, major Moyse, etc., usque ad non habent auditum obtemperant. Geraza urbs est Arabiae, etc., usque ad a Christo visitata per praedicatores. Marcus et Lucas dicunt unum, etc., usque ad foeditatem corporum ostendebant. Marcus dicit quod nullus jam daemoniacum, etc., usque ad impugnant aliquem transire. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Praesentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut praesentia Dei refectio angelorum. . Nota multo minus eos sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus possunt. Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum. Dignior homo bestiis, cum propter salutem duorum hominum duo millia porcorum perierunt. Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis: caeca et profunda curiositate submersi. Quia etiam quidam principes impiorum, et, si fugiunt fidem Christi, tamen potentiam ejus mirando nuntiare non cessant. BED. Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. (ut Lucas ait) Luc. 8.. Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos praesentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.
Copyright information for VulgGlossa