Nehemiah 13

etc. BEDA in Esdr., lib. 3, tom. 2. Hi quia de incestu nati sunt, etc., usque ad sed Deus maledictionem Balaam in benedictionem populi sui convertit, et eum ab armis inimicorum munivit. . etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscientia repellamus. . BED., ibid. Haec sententia, etc., usque ad quae reversus Nehemias mox exstirpavit. . ID., ibid. Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei, etc., usque ad quae communicatio haereticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis filiis Dei. ID., ibid. Tu quoque quidquid inter fideles infidelitatis et immunditiae repereris, etc., usque ad sicut enim Nehemias in caeteris, ita et in hoc ejus personam repraesentavit. ID., ibid. Sex diebus operari per legem quae necessaria sunt, in septima jubemur quiescere, etc., usque ad ab his quae ad victum et vestitum pertinent, prorsus intuitum avertant, sed congruo moderamine dispensent. . etc. ID., ibid. Piscis bonus, est pia fides, quam qui a Domino malus, infirma cogitatio quae se curis hujus mundi ultra modum immergit, quam nobis Tyrii, id est, coangustati quaerunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem nostrae cogitationis importune profundis saeculi curis obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemias optimates objurgat Juda et castigat, dum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus purgat. . BED., ibid. Conscientia nostra, etc., usque ad ideo merito sequitur. . etc. ID., ibid. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe. ID., ibid. In Ecclesia uxores alienigenas ducunt, etc. usque ad sed gentili sensu interpretantes. . ID., ibid. Apertius per omnia finis et condignus aedificio sanctae civitatis et templi Domini, ut emundatis civibus alienae a Deo pollutionis, ordines sacerdotum et levitarum in ministerio suo rite custodiantur, ut instituti regulariter magistri Ecclesiae castigatum ab omni peccato populum de caetero in bono permanere, et crescere semper exhortentur. Inter caetera populus ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum, opera justitiae flamma charitatis perficiuntur. Merito talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis labores, memoriae se Creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.
Copyright information for VulgGlossa