Numbers 2

ORIG., hom. 2 in Num. etc., usque ad et nihil secundum ordinem gerere. ID. Unusquisque nostrum, etc., usque ad ne propter eum nomen Dei blasphemetur. ID. etc. Quibus scilicet cujusque proprietas designatur, etc., usque ad quanto magis reliqui homines propria signa in motibus animorum et animae virtutibus gerunt? etc. RAB. in Num. Circa tabernaculum, etc., usque ad quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia. . His tribubus Judas praesidet, scilicet regalis tribus, de qua ortus est Christus, humani generis rex et salvator. Haec significat antiquam Dei plebem, quae lucem Evangelii, vel legis suscipiens, amore Conditoris fervebat. . etc. Tabernaculi erectio vel depositio Ecclesiae situm significat, quae in credentibus erigitur, in negantibus deponitur, in quibusdam ordinibus sacris sublimatur, in aliis judicio sacerdotum excommunicatione humiliatur. etc. RAB. in Num., tom. 2. Dicamus adhuc aliquid quod adjuvet lectorem, etc., usque ad ut secure possint divinum implere officium. Haec plaga utrumque parietem tabernaculi in se recipiens, in se jungendo consummat, et consummationem Ecclesiae in fine mundi significat, quando in fructu bonorum operum probabuntur electi, in oblivionem mortis tradentur impii, ad dexteram Dei locabuntur justi. . Haec plaga significat multitudinem gentium usque ad Christum frigore infidelitatis torpentem, sed repulsis Judaeis judicio Dei in Ecclesia dilatata aeternam beatitudinem exspectat. . .
Copyright information for VulgGlossa