Numbers 24

etc. ORIG. Cum nullum daemonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum. Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus I Cor. IX; Rom. 15., sed quae de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta. AUG., quaest. 51 in Num. id est super Balaam, etc., usque ad et multa similia. ORIG., hom. 17. etc., usque ad et ideo dicit revelatos oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit. etc. RAB. Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio haec vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt. . ORIG., hom. 17. Alia littera, etc., usque ad ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, etc. ORIG. Alii, etc., usque ad et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur. ID. Alia littera, etc., usque ad in tabernaculo merito dicitur habitare. Dei scilicet, quae suscipiunt palmites vitis de Aegypto translatae: in quibus requiescit ille fructus, cujus umbra operuit montes. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et novissimum inimicum destruat mortem. . Deus eduxit eum ex Aegypto post mortem scilicet Herodis, unde: Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de saeculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. etc. Omnia enim daemonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. etc. ORIG., ubi supra. etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. LXX: Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad poenitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur. etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiae, quantum gratiae, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna coeleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. LXX: Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternae benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judaei qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiae, et veritati et vitae, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Haec enim omnia Christus est Joan. 9. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici. . Ostendit Dominus quia etiam Balac intellexit non jam daemonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri. . Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse praeterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: etc. ORIG., hom. 18. etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit. ID. etc., usque ad quae pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Nescit impius mala quae facit, nisi cum pro eis puniri coeperit. Consilium Balaam contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, praevident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in poena conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit. Saepe malus aeterna judicia admiratur, praedicationem coelestis patriae cum audit, diligit, et opera divinae dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat. Alia littera: Haec ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribae ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo haec futura sunt, longe est et in fine saeculi. Ideo ait: id est populo, qui tunc salvabitur, cum ista loquor: Quia Gal. 4.. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. ORIG. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. ID. etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futurae haereditatis existet. Id. Quia scilicet tunc Edom, etc., usque ad qui potest animam et corpus perdere in gehennam. ID. Perdet liberatum de civitate, etc., usque ad cui si commorimur, etiam convivemus II Tim. 2.. . Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quae a Deo populum declinat, exponatur. etc. ID. Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare. Non videtur Cinaeum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: etc. I Reg. 15. Hujus robustum est habitaculum, si ponat in petra, quae est Christus, nidum suum. RAB. Cinaeus, etc., usque ad et omne quod praeterit cordis volatu transcendunt. Electi de numero sapientum, veritatis inquisitores vita vivunt perpetua; unde: Eccli. 24.. Diabolus scilicet, cui haeretici traduntur dirigendi et corrigendi. Saepe parabolice loqui dicitur, ne quid in his non quasi parabolam, sed secundum litteram accipiamus. Tam felix, qui haec videat, sentiat, intelligat, et credat, quod haec ita fecerit Deus. Cum scilicet Id est, cum veniet Christus et cultum idolorum destruet, et daemonum potestatem subjiciet. Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebraeos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis Dan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset praedicatio Evangelii. ORIG. Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici. Hebraeus est qui de Aegypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, caedit adversarium et caeditur. Affligunt ergo Assyrii Hebraeos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. ID. Non cum Hebraeis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem. ID., hom. 20. Quia Balaam Dei virtute constrictus, etc., usque ad rex vero Balac continuo consilio paruit.
Copyright information for VulgGlossa