Numbers 28

ORIG., hom. 23 in Num. Alia littera, etc., usque ad qui putat aliquid se Deo praestare velut indigenti. ID. Habet Deus dies festos suos, etc., usque ad ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit. . Quaeramus ergo diligenter, etc., usque ad sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis. . RAB. in Num. Secunda ergo festivitas est, etc., usque ad qui sacerdos est in aeternum secundum ordinem Melchisedech Hebr. 5.. RAB. Haec offert qui spirituali gratia repletus scientiam duorum testamentorum, docente Spiritu sancto, verbis et exemplis docet auditores suos, non pro temporali lucro, sed pro vitae aeternae praemio. . Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quaelibet anima soli justitiae sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat. ID. Tertia festivitas neomeniae dies, etc., usque ad innovata jugulat. Potest in duobus vitulis jucunditas boni operis in anima vel in corpore signari: quae secundum duo Testamenta offertur Domino in duobus praeceptis charitatis. In ariete regimen disciplinae forte et immobile secundum unitatem fidei catholicae. Simplicitatem et mansuetudinem morum pro coelesti requie per gratiam septiformis Spiritus. Haec offert qui scientiam spiritualem in sanctae Trinitatis fide, oleo laetitiae illuminatus exhibet cum bono opere. Hoc facit, qui decalogum legis in duobus praeceptis charitatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare. etc., Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem haec omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia haec agere debemus, non ut humanam laudem, vel praesentem retributionem quaeramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et aeternae vitae retributionem mereamur. . ORIG., hom. 23 in Num. Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus. ID. Sequitur huic continua festivitas, etc., usque ad efficitur nequior et deterior. ID. Omnes qui imbuendi sunt altioribus disciplinis, etc., usque ad sacrificiis spiritalibus in purificatione mentis oblatis. . etc. ORIG. Sexta festivitas dicitur novorum, etc., usque ad bonitatem, mansuetudinem et similia. . .
Copyright information for VulgGlossa