Proverbs 28

Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit. . Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus poena retribuatur aeterna. . etc. Qui per doctrinam haereticam decipit amatores justitiae, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt. . etc. Non de praesentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et haereticis, et malis Catholicis potest accipi. . etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur. . etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quaelibet mundi bona desiderat, quae de futuro damna patiatur ignorat. . Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de poenitente: Job. 33.. Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanae creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.
Copyright information for VulgGlossa