Psalms 106

AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quae Apostolus posuit, quamvis idem significantia. ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de haereticis, ibi, . CASS. Pro austro, ponit mare, oceanum illius partis intelligens, hoc pro qualibet parte mundi potest accipi. ID. Secunda pars, ubi prima tentatio, etc., usque ad quarto pro exauditione confessio, id est, laudatio. AUG. Curiosos saeculi significat, qui veritatem diversis opinionibus exquirebant, nec inveniebant. etc. Commendat se Deus, quod nobis expedit; deficimus ut rogemus, et subvenientem amemus. AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus aestuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed praemittit de confessione. . HIER. Quasi mirabili modo redemptionis datae sunt misericordiae. CASS. Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat. AUG. Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus. . ID. Hoc aliud iterum conantem, etc., usque ad unde eis erat iratus. Ut qui superbierunt, in angustiis humiliarentur, quod erat salubre consilium, ut morbus saeculi contrario remedio curaretur. ID. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: CASS. Simili causa eadem sententia quae et supra. . ID. Portae aereae, hominum consuetudines vitiosae, quae clausos non sinunt exire. Spiritus immundi, qui portas obserant. Aereos, ferreos, pro fortitudine ponit, sed virtus Dei frangit. . AUG. Quarta pars, ubi ponitur tertia tentatio, quae est taedium. Qui supra fame languebant, item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos, quia et fastidio moriuntur. Et hoc est etc. AUG. Postquam venit de ignorantia ad veritatem, de errore ad viam, de fame sapientiae ad verbum fidei, et postquam difficultates malorum vicit, ut sine querela vivat, restat taedium, ut aliquando nec legere, nec orare delectet; evasit imperitiam et concupiscentiam, sed moritur taedio. . Quinta pars, etc., usque ad si tota navis periclitatur. AUG. Vel etc., usque ad exponit procellas eorum, subdens, etc. ID. Profundum cor hominum unde venti erumpunt, et fiunt tempestates seditionum et dissensionum. . ID. Titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas, major est viribus. Inquiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt; quid agendum sit, non videtur. Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur. . AUG. Ecce unde omnia dixerit, et ubi omnia praedicta aguntur. CASS. Sexta pars hactenus, quomodo et mala inimicorum prodesse facit. AUG. Consequenter Ecclesia commendatur, etc., usque ad unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur. CASS. Salsus humor, ubi dominatur, fecunditatem tollit. AUG. Propter malitiam eorum qui terram illam, id est tabernaculum Domini, dolosis mentibus inhabitabant. . CASS. Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua coelesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant. CASS. pro valde, vel quia multi vocati, pauci vero electi. AUG. Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de haereticis, etc., usque ad sed non erant de paucitate electorum. CASS. Vel, persistentes per haereticos, vel haeretici insidiis diaboli. Dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt. AUG. Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce. Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quaestiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multae familiae, multae Ecclesiae: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Haec tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa. AUG. Ecce quo Psalmista tendat, ad hoc, scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur, ut mali per superbiam conteruntur. ID. Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat.