Psalms 116

CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suae locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversae species formantur. Mira variatio contra taedium salutaria dicere, modo paucis, modo late. CASS. Ne qui praetereantur de toto orbe. AUG. Et haec sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in praecedenti psalmo egit. Non soli Judaei qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicae Ecclesiae. CASS. Quia quod per prophetas promisit, adventu Christi complevit; et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. AUG. Sive in eis quae promisit piis, sive in eis quae minatur impiis.
Copyright information for VulgGlossa