Psalms 13

CASS. Increpatio Judaeorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judaeorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De coelo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de coelo, per animas sanctas, quae sunt coelum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de coelo, id est, secreto divinae mentis. CAS. Vel de aequalitate Dei Patris. Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: etc. Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, etc., non esse de Hebraeo, etc., usque ad eos non habet. AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., etc. Minatur judicium impiis. etc. AUG. Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant CASS. Invectio in Judaeos, etc., id est, de Judaeis procedens, etc. etc. CASS. Postremo Judaeorum conversio praedicitur, quae fiet cum plenitudo gentium intraverit. Pro Judaeis etiam hoc testimonium Isaiae ponit Apostolus:
Copyright information for VulgGlossa