Psalms 133

CASS. Quintus decimus gradus: Charitas saeculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per intelligitur Ecclesia, per latitudo charitatis. In charitate enim, quae extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos id est perseveratis, id est in Ecclesiis; et id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur. Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Israel contra Amalec, dico, ut intentione aeternum bonum operemini, aliter enim non valet. Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, et ut hoc possitis, benedictione quae est Qui potest, quia ipse est, qui fecit coelum et terram. CASS. Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio. .
Copyright information for VulgGlossa