Psalms 138

CASS. Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus. AUG. Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una. CASS. Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, etc. AUG. Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad haec est persona totius humanae naturae revertentis. . CASS. Praescientia deitatis hic ostenditur, etc., usque ad quia homo assumptus divinae substantiae non potest aequari. AUG. Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad patriam veniam, ut filio minori redeunti occurit pater, quia intellexit ejus cogitationes de longinquo, quia apud se dixerat egestare confectus: scilicet malam, qua ivi, patrem deserens. Alias limitem, quousque perveni: longe quidem ieram, sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur, sequente se vindicta Dei. antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. jam in tua gratia justificati. mea, quando porcos pavi, quando partem substantiae petii, hoc secundum parabolam. Sed mystice, quando per antiquum peccatum lapsi sumus: poena, quando in hanc mortalitatem venimus, quae est ultima, si redire volumus alioquin restat aeterna. ad labores, ad quos omnes nati sumus. Alias Gravasti manum, vindicem, gravantem superbum salubriter, ut erigat humilem, in gravata manu. et incomprehensibilis mihi. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiae. id est ex peccato meo. alias invaluit. attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides. CASS. Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: vertit se hac et illac, quasi quaerens locum fugae. etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, cujus vere est justitia. peccando venero, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. duas alas charitatis, quas perdideram. CASS. Quae meae potestatis, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit. Has sumpsit ante lucem, id est, tempore resurrectionis: et hoc est, super saeculi amplissimum finem. AUG. Mente, in fine saeculi, ut non saeculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Sed et ipse illuc ducit, unde subdit: Considerans autem longinquitatem viae, subdit: etc. Abundat iniquitas saeculi, qua pennae charitatis refrigescere possunt. Et quia in nocte desperavi transire mare, nox mihi facta est illuminatio: Venit mulier, sapientia Dei, quae drachmam, ubi est imago regis, id est hominem, perdiderat: accendit de se lucernam, quae de luto est, id est carnem, et nocte illuminata invenit drachmam. AUG. Deliberavi. Tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creaturae, contrariam insistentem, scilicet iniquos homines vel carnem, unde timet: Et est, id est inferior rationalis creatura sinistram tenens viam. ID. Ita timebam, sed id est illis qui, prius nox, illuminati erunt in deliciis. Peccatores. etc., a peccatoribus degentibus. id est sancti de Judaeis. quia quatenus agnoscis, eatenus ignoscit. Sed unde hoc mihi? AUG. Qui non confitetur peccata, suas tenebrat tenebras; sed si confitetur, Deus illuminat. Nostrae noctis, id est, humanae vitae miseriae, etc., usque ad quem lumen non extollit. ID. Unde haec differentia tibi? quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes tenet, sed et renes, id est delectationes: ut non delectet lux noctis, sed lux sapientiae suae. CASS. Tertia pars, ubi dicit, revolanti ad Deum, Deo illuminante, renes possidente, quanta est exsultatio et multiplicatio. AUG. Jam cognoscit anima mea valde: ante erat mira sed modo possum, quia noctem illuminasti, renes possedisti, de utero suscepisti, id est, quia venit mihi gratia tua, et illuminavit me. ID. Os ab osse, non ab ore, etc., usque ad unde Apostolus: BASIL. Iterum de praescientia Dei loquitur, aut omnia illius arcana esse dicit, aut aliud quod dicit, opificium videlicet et figurationem. AUG. In carne et tamen os non cedit malis hujus inferioris, etc., usque ad non ergo desperent. etc. ID. Qui hucusque locutus est ex persona corporis, hic jam loquitur ex persona capitis. Alias Dies hic manens adhuc erat Christus, etc., usque ad quia facti apostoli duces et pastores Ecclesiae. Quasi merito ego illos confortavi, etc., usque ad in promissione dictum est Abrahae: . etc. Sicut ante mortem, quod putaverunt se tulisse Judaei. Vel, id est, ipsa morte, quod non videtur de mortuo. Vel, etsi resurrectio sit signum deitatis, tamen occultus pluribus, id est, ut tu. AUG. Nondum cum ipsis per notitiam, quia nondum agnoscunt, quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel, toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris, antequam reveletur in ea claritate qua venturus est. etc. CASS. Quarta pars quomodo a malis non noceatur ei. AUG. Subdit quid interea patitur, etc., usque ad in judicio dicet aperte: . Quasi, Illos, et ego occidam. AUG. Quasi haeretici non intelligentes, etc., usque ad quomodo ergo permistione eorum contaminor? ID. Hucusque de haereticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis, vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia, et gemit. Quasi haeretici se, et alios separant, etc., usque ad tu vero Deus, . .
Copyright information for VulgGlossa