Psalms 141

CASS. Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur quam quae in aliis dicta sunt psalmis, sed eadem. AUG. Quia autem repetitione hujusmodi communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriae commendentur; unde scriptum est in Proverbiis: Prov. 12., quia sapiens, quae audierit, cogitat; retractando ruminat; vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat; et haec sunt illa munda animalia in lege quae ruminant; ista immunda. David fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen hic non agitur, sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem, vel saeculum, vel sepulcrum. David ergo, Christus, cum membris in saeculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: AUG. Quod dicit Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. AUG. Dominus redditurus est, in occulto ora; unde in Evangelio: etc. Matth. 6. ID. Hoc addit, ne audientes, putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat. Justitiae, quas illi non vident. Multae viae, quia multa praecepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur. AUG. secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excaecatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Tam corporis quam mentis. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. AUG. Circumclusum se dicit. quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Matth. 10.. Quaeritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. CAS. Secunda pars ubi agit de fine malorum. Quia te ex omnibus eligo. Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit: qui est terra viventium aeternaliter. Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiae, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina. etc. AUG. Ex persona Ecclesiae loquens, exponit unde liberandus. Alias Quia in corruptione quae est poena corporis angustiatur: post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei; modo impedit carcer confiteri. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici, ubi omnia vana: unde rogat educi animam, quae inde multa patitur, etc., usque ad sed corruptio ejus, et tentatio, carcer est.