Psalms 146

AUG. Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Israel. CAS. Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post praedicta, quasi adhuc haerentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, AUG. Vel, accepit generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Caeterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quae tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas. CAS. Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit. etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, AUG. Qui enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Haec facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus et faciamus quod sequitur. Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. CAS. Secundo, ex praedictis quasi adhuc haerentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, etc. CAS. Memorat opera per quae potestas ostenditur. Ad hoc enim quaedam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem laetitiae spiritualis. Praedicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab id est temporalia. AUG. Omnia enim, quae dantur Ecclesiae a divitibus, fenum sunt. ID. Judaei, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio aetatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant. In composito habitu praesumptuosi et audacis. Per virum enim audacem praesumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, Vel, secundum aliam litteram, id est in conventiculis haereticorum, Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed per hoc designans audaciam haereticorum. etc. AUG. Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniae: Judas enim timens, sed desperans, laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum, speret et in eo. Placabis autem si speres in misericordia ejus, atque de caetero ita peccare caveas, ut de praeteritis depreceris ut tibi dimittantur.
Copyright information for VulgGlossa