Psalms 16

CASS. Oratio personae Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quae ejus corpus est. Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratae temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo. CASS. Id est, secundum ea quae in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Quo sui judicatus videatur prodisse. non de dispositione Judaeorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, quo discernit omnia. CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum. Ibid. Scilicet opera hominum: quas scilicet merentur opera hominum. Vel quas debent imitari homines, quibus iter vitiorum leve est, virtutum difficile. Vel, non est inventa, ita ut non loquatur, id est, ut non jactanter haec dicam, vel, ut non peccem in lingua, quod est opus hominum. AUG. Vel, vias duras latronis, etc., usque ad postquam perrexi vias duras et perfeci gressus. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. Ibid. Secundo, precatur ut a Judaeorum insidiis ejus puritas liberetur. Ego etiam clamavi, quasi diceres, hoc non nisi justo convenit, qui confidenter orat, quia scit audiri. AUG. Mira, sunt quae nova sunt: haec sunt quae in carne cessit mirantibus Judaeis. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebrae dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos. . CASS. A similitudine animalium, quae ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Non cor, quia saepe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. . etc. Ibid. Unde eis haec opportunitas? Respondeo susceperunt a Deo cujus dispositio est, vel, a traditore, vel, a judice acceperunt avide. etc. AUG., CASS. Principes comparandi leoni diabolo, quo auctore faciunt: Populus id est, filius diaboli, permanens in insidiis, quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere. CASS. De retributionibus oratio. etc. Ibid. A similitudine currentis: nemo non prius in se quam in alium peccat. a similitudine luctantis, id est, inefficaces fac et dejice eos. AUG. Resuscitando a morte ab impiis illata. Anima mea est framea; quam manus, id est, virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et justos dividat ab impiis. etc., CASS. id est, Judaeos divisos, etc., usque ad miseria, quasi merito: quia, de absconditis. Id est, de immunditiis, etc., usque ad id est, ad satietatem usque malorum participes erunt. AUG. Non solum eis haec poena visibilis, sed de absconditis, id est, peccatis quae a lumine veritatis tuae absconduntur plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. . .
Copyright information for VulgGlossa