Psalms 22

CASS. Propheta reditum populi de Babylone praedixit. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. CASS. Prima gratia, ocus pascuae, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Secunda gratia, aqua refectionis. ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. ID. Quarta, quod super charitatis praecepta duxit. AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitae arctiores sunt quam viae. CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quae convertit vitia. Baculus gubernatio, quae sustinet fideles. CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca coelestis, de qua Apostolus: etsi non impiorum. De hac dicitur: id est, Christi, id est, pati sicut ipse. octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde caetera laetantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quae praecedit ad gratiam conferendam. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.
Copyright information for VulgGlossa