Psalms 26

AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem. ID. Ut se mihi praeferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, animam non possunt. ID. Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt. CASS. Vel, debilitati paulatim ad ruinam animae pervenerunt. CASS. Molimina, praelium, conflictus. AUG. Habeo spem victoriae in Domino remunerationis aeternae. AUG. Haec una domus aeterna, in qua semper maneatur, ubi aeterni dies, cur ibi? ut contempler delectationem Dei, quod est verum bonum. AUG. Ut quandiu vivo, etc., usque ad opus manifestabo. ID. Alia littera: id est, eo fine, ut demum appareat, etc., usque ad et ideo non temere peto etsi peccator. : AUG. quasi multae partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram. AUG. Quia mihi se praebuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit. etc. CASS. Quis labor, quis gemitus? Oratio ante secundam unctionem, ut possit haberi quam et sibi prophetiae spiritu promittit. CASS. ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet. AUG. Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere. AUG. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat. etc. AUG. Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus. etc. Fecit se parvulum Deo, ipsum fecit sibi quia jubet, vocat, condidit, et regit. quia fovet, continet, collactat et nutrit; sed saeculum pater vel diabolus, mater Babylonia, id est, societas impiorum. etc. CASS. Ut Saulis et adjutorum, etc., usque ad quia falsi. AUG. Sed inter omnia pericula, Deo dirigente, credo videre. ID. Bona, quae sunt vera, aeterna. Illi suadent beatitudinem in terra ista, quae est morientium. CASS. Ut ego certus sum de illa, etc., usque ad sustine quod pateris.