Psalms 27

Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. ID. Oratio tempore passionis habita. Minus est in Hebraeo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. etc., etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales caeteri, qui nascuntur in profundam miseriam saeculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. CASS. Secundum morem Judaeorum, quibus praeceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad coelum, unde auxilium speramus. . Ibid. Praedicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari. etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quae invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiae tuae, vel meae. CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quae in eo confidit, et protector ne laedantur, et tu, o Domine: . Ecce quanta spes credentium cum pro eis orat: passus pro eis judex est et advocatus. etc. ID. Ne declinent ad prava. etc., a terrenis ad petenda aeterna, et intellectu Scripturarum, et bono opere per totum hoc saeculum usque in finem.
Copyright information for VulgGlossa