Psalms 36

Psalmus hic est quasi vestis Christi, quae totum corpus ejus operiat praeceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhaereant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et aeterna dat. AUG. Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus. AUG., CASS. Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quae per agros sponte nascuntur. nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt. . AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quae peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. . etc. AUG. Post istam vitam parvam, etc., usque ad nec vermem conscientiae corrodentis sentiebat. . etc. CASS. Dicto, quod boni non debent malos aemulari, etc., usque ad conatur occidere. etc. ID. Sic et nos videntes perituros, irrideamus et praesentes, grandis consolatio. etc. ID. Si neque blanditiis neque minis aget, poena aggreditur. Si nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo mala intendit. . etc. ID. Paulo ante de malitia et sustinentia: hic de divitiis et paupertate. etc. AUG. Maxime per exemplum crucis suae. Crux enim Christi finita est in poena, et manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum. CASS. Id est, in hac vita, etc., usque ad quanto plus elevantur, tanto citius ut fumus deficient. . ID. Audit verbum Dei, non reddit operibus. Id est, non reddit operibus quod auditu percepit. etc. De his quae accipit, etc., usque ad sequitur largitas. . ID. Qui per se tortuosi, quia in peccatis nati. AUG. Via terrae non dura, sed latronibus plena est: vel, viam hominis volet Deus. . etc. ID. Tractat hic justum nunquam deseri, praemia bonorum et poenas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus. AUG. Ecclesia quasi unus homo loquitur, quae in primis temporibus junior fuit, in fine saeculi senuit, quia per omnes gentes dilatata. ID. Puer in Abel; in prophetis et patriarchis juvenis; tempore martyrum quasi senex; in fine mundi quasi in decrepita aetate. CASS. quando initia legis in Adam suscepi; cum in honorabili aetate ad ultimum suscepi Christum. Vel, de eleemosyna dicit, quae a misericordia incipit, et post manum aperit: vel, de spiritualibus. . CASS. Ideo: et tu ama, ut bonis tuis gaudeas. . ID. Supplantare, est plantis foveas insidiarum praetendere. . ID. Consolatio justi. AUG. Job terra tradita est in manus impii, id est, caro: sed animam invictam educit Deus, ne cedat. CASS. Vel, non permittit damnari justum cum judicabitur ille ab impio; vel, illi impio, scilicet ad malum ejus. ID. Quia non nisi exaltatus coelestem potest habitare. ID. Quod modo credis; dupliciter notat gaudia bonorum; primo, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus. Inde, quia videbunt poenas iniquorum, unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo. ID. Contra hoc, etc., usque ad cui religato locus nocendi est ablatus. Mundum, meliori conversatione ad Deum tendens: et vidi nihil posse, cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur. In memoriam reduxi: quia boni tunc magis dolent de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Eorum mundus est, qui et dissolvetur. AUG. Transit, qui praesentiam non attendit, sed novissima, etc., usque ad cui haec virtus est, loco beati ponitur. Bona quae post hanc vitam relinquentur, vel memoria bona post obitum. . Haec omnia justis, totum tamen a Deo, et colligit summatim. .
Copyright information for VulgGlossa