Psalms 52

etc. CASS. Intellectus David prophetae, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. . CASS. Vel de coelo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc. etc. Ibid. Aut si non intelligit, si saltem est requirens intelligere Deum. Ibid. Congruus ordo. Prius declinant; tunc inutiles; inde non est qui faciat bonum. Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., Sed merito hoc eis, quia: Ibid. Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia unde cito perituri sunt, consolatio fidelium. CASS. Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali. Ibid. Id est, confundentur, separabuntur, ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Israel salvabitur. etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiae.
Copyright information for VulgGlossa