Psalms 67

CAS. Psalmus David prophetae de exsultatione Christi et Ecclesiae hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur. Ibid. Confidenter optat quod scit futurum. HIER. Vel de poenitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis poenitentiae admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. AUG. Pertinaces a praesentia tollantur ejus, qui ubique praesens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest. CAS. Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiae fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt. AUG. De poenitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad poenam impiorum, et lumen justorum. CAS., AUG. In deliciis, quae sunt in conspectu Dei. hoc potest eos delectare, quod laeti sunt quia non est finienda eorum laetitia. AUG. Convertit se ad eos, quibus tantam spem dedit et hortatur. Non eum excipiet nova vita, nisi vetus occiderit; vel, resurgendo casum corporis vicit. CAS. Occasus mortis cadit illi, super quem sol justitiae oritur. Et ne dubites quis iste sit, quia illi essentiale, quem Judaei ut communem hominem occiderunt. Consideratio praemii futuri aerumnas mitigat. AUG. Quibus mortuus est pater, mundus et diabolus, et mater concupiscentia. quibus error maritus moritur; in quibus habitat Deus, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est. HIER. In Hebraeo habetur: in quibus non cohabitat peccatum. AUG. Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: CAS. De inferno ligato diabolo. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. AUG. Resistendo justitiae, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur. CAS. Diapsalmus de verbo Evangelii per egressum Christi. Vere educis, quia praefiguratus est egressus ejus coram Israel, dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto, et manna satiavit. AUG. dum apparuit hominibus per humanitatem, vel dum id est, suscitat. cum ad gentes venit. BASIL. Quasi dicat: cum transiturus esses solitudinem illam, quae nondum lucis splendorem acceperat, terram quidem concussisti ac commovisti, coelitus vero gratiae tuae guttas distillasti. Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt. Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus praesentia per columnam noscebatur. AUG. Mons Sina a facie Dei fumavit, secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit. Hoc est quod coeli distillaverunt manna, quae satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi. Quia non aliis gentibus dedit, quod tunc Judaeis. etc. Ad tempus, dum Christo non credidit. CAS. Deus haereditatem suam, dum gentes in supplementum admisit. Subdit unde perfecit. Id est, gentes tuae, dum credunt, habitant in haereditate, id est, in Ecclesia. Quae sunt animalia exponit. praedestinatos dicit, quia ab origine mundi praeparati sunt. AUG. Vel, subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia. CAS. Haec mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium. AUG. Quidam libri non habent sed id est, qui legem dedit populo Israel: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet. CAS. est, qua bonum fit, non timore poenae, sed delectatione justitiae. Virtutes multas evangelizantibus verbum. HIER. Apostolorum, vel dilecti. CAS. Pater est rex angelorum, quibus imperat et ipse dilectus. AUG. Filii, id est, pater vel more veteris Scripturae Christus Christi, id est, suarum, ut fecit Moyses, sicut praecepit Dominus Moysi. CAS. Repetitio ad commendationem; sed non est haec repetitio in omnibus libris, sed sive sit, sive non, hic est sensus, non solum ad alia, sed etiam ad dividenda spolia, quae dividendo, speciosam fecit Ecclesiam. AUG. est in auctoritate duorum Testamentorum requiescere et pacifice acquiescere. praedicatores quorum praedicatione in coelum fertur gloria Ecclesiae. AUG., CAS. Columba Ecclesia, etc., usque ad praedicatione in coelum fertur. AUG. Ubi radices alarum etc., usque ad vigor sapientiae est charitas. AUG. Latinae linguae esset inter cleros, etc., usque ad vobis erunt pennae ambiguum est. CAS. Diapsalmus, de donationibus Christi ascendentis, qui solus potest, et non alius. AUG. Dum gratia Spiritus sancti reges discernuntur, etc., usque ad et in eum credentes proteguntur. . AUG., CAS. Commendationem montis subdit, etc., usque ad Hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri. etc. AUG. id est usque ad terminum majestatis suae, qui est finis sine fine, et plenitudo omnium. Nullus ut iste, quia iste mons, scilicet Dominus, habitabit illos montes usquequo ducat id est, in se Deum contemplandum. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum. quia unanimes copulati charitate, quos ad ministerium voluntatis suae moderatur Deus, innumeris populis; multitudo sanctorum. Quia personaliter unitus est ei, in quo habitavit AUG., CAS. Magnam multitudinem significat sanctorum, etc., usque ad et ideo laetantur. CAS. Est mons in quo data est lex. Dicitur mandatum in quo requiescit Dominus, quia in sanctis mandatis ejus praesentia solet contueri. HIERON. Vel in Sina sancto, id est, qui in Sina monte olim dedit legem, ipse idem est in sancto, id est, in Christo, qui est Sanctus sanctorum. AUG. Qui propter nos erudiendos descendit. Super omnes coelos. CAS. Prius apud inferos captos: haec sunt spolia, similitudo triumphi; a patre, id est, homines. Vel secundum quod Deus, quod etiam fit in triumphis. AUG. Unde captivi dicuntur, quia capti retibus Petri, et sub leve jugum missi: unde in hoc curru sunt millia laetantium; non plorantium. Paulus apostolica auctoritate, etc., Ibid. Quia quotidie captivat captivos usque in finem saeculi. Et quia currum illum ducit addit Cursum vitae, quae vere prosperum, cum dux sit salutaris. CAS. Diapsalma. Exponit operationes, quae ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; martyria ab utroque sexu. AUG. Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem. CAS. Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicae sectionis, vel seditionis, vel haeresis. Ibid. Versutias inanium quaestionum, quae tales inimicitias calumniarum quaerunt, ut capillos videantur perscrutari. AUG. Id est, confusione, etc., usque ad ad eos, qui erant desperatissimi. Ibid. Id est, ut qui prius erant inimici, fiant praedicando usque ad sanguinem, scilicet, usque ad mortem: et pro Deo latrantes, etc. Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt, qui quod percipiunt, aliis praedicant, qui manibus honorum operum exsequuntur, quod ore praedicant, vel docent; unde in Levitico: Os turturis retorquetur ad ascellas. BASIL. Quoniam ostendit Deum, etc., AUG. In magno sacramento eos ducere jussus est Gedeon, qui ut canes aquam lamberent, trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter quae trecentos significat. Quasi si quaeras unde tantum bonum, ut ejus sint cujus erant inimici? ait: id est, ejus gratia, non a seipsis. Ibid. Vel visi sunt gressus tui, Deus, quibus venisti in mundum. Haec gratia latebat in Veteri Testamento: modo patet, cum missus Filius annuntiatur in gentibus. Deus. corpore, licet perfidi non videant, secundum quod passus. In hoc etiam, patiendo vel credendo, eos principes, vel praevenerunt ad te laudem. BASIL., EUTHYM. Apostolos appellat, etc., usque ad et praedicatione illos consecuti sunt. Ministri praepositi novarum ecclesiarum Deum laudantium, carne domita et corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis. CAS. Diapsalma. Precatur et affirmat, ut haec inceptio dilatetur et confirmetur, pro qua et haeretici destruantur. AUG. Haec sunt juvenculae tympanistriae, ne quis carnaliter choros luxuriae cogitet. Ecclesiae quippe sunt adolescentulae nova gratia decoratae. non alibi, non in aliis conventiculis. CAS. Ut ad eorum imitationem praedicetis, quae decet: quia sunt principes fidei, spei et charitatis, et per hoc Benjamin, id est, filius dextrae. etc. etc. Ibid. Per nomina tribuum, Christum et Aposto os indicat. scilicet in templo Jerusalem vel in Ecclesia. Interpretatio etiam nominum Ecclesiae convenit. CAS. Forsan ex his tribubus fuerunt Apostoli, etc., in fide, in spe, in charitate. seu, ut proprie est Graeca dictio, etc., usque ad ut fidelis ac prudens distributor, divisit. Ibid. O Deus, notifica Filium, quasi quod enuntio futurum, perfice. Vel, id est, fortibus tuis injunge, ut te annuntient. Vel, o Pater, manda tuum opus Filio, vel Spiritui sancto. AUG. quod bene et confidenter orat. Incipiendo. Quae est libera, mater nostra, quae est templum, a quo omne datum optimum; ab illo ergo templo. Vel speciales tibi offerent munera, id est, sacrificia laudis. Sed quia huic laudi obstrepunt haeretici. AUG. Id est, eos qui moventur omni vento doctrinae. Hoc est quod Apostolus ait: I Cor. 11.; vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes. Haereticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem. AUG. Aegypti vel Aethiopiae nomine fidem omnium gentium signat, a parte totum. Non ergo ex solis Judaeis, sed de gentibus praecones futuros prophetat. HIER. Aethiopia Gentilitas nigra peccatis, festinat manus dare Deo. Similitudo a victis, qui armis depositis eas dant victoribus, ne intereant. Ibid. Id est, vindictam ejus, per confessionem, ne manentes in peccatis puniantur. Ut sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine praecedentis versus est, Commendaturque fides quasi, non praecedentibus operibus justificatur homo quae per dilectionem incipit operari. Credet ergo Aethiopia Deo, et sic opera ejus, id est, Aethiopiae, quod in Graeco non est ambiguum, id est, credendo in Deum, praeveniet opera sua. Vel Aegypti Deo, id est, in Deum. AUG. Decursis omnibus, quae jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum praenuntiat. CASS. Diapsalma. veniet qui ascendit, ubi sanctos consummabit. Ibid. secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri aequalis, super coelum coeli, excelsiores creaturas, ut nihil supra se haberet. HIER., CAS. Verbum a Patre genitum. Virtute Verbi. Locum expressit, ubi surrexit et unde ascendit. AUG. nostrae illuminationis. Vel quia Jerusalem est in Oriente. Ibid. Qui fuit humilis in passione: dabit vocem virtutis in communi resurrectione. CAS. Efficaciam resuscitandi omnes mortuos. AUG. Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Israel. Quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: EUTHYM. Per Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent. CAS. Magna promisit, ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta praemia pervenire.