Psalms 74

etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judaei credant, non corrumpant fidem. AUG. Certus ergo de praemissis incipit: Repetitio affirmatio est, ne poeniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur: secundum hominem accipit, quod ipse Deus dat, id est, potestatem judicium faciendi. Judicandi igitur ante precentur absolvi. CAS. Ostendit omnes inexcusabiles in judicio, per hoc, quod praemisit Apostolos et Prophetas. AUG. Prius firma, in diversas diffluit concupiscentias. Vel, terra prius vitiis constricta, flante Spiritu sancto, liquefacta est, ut germina virtutum emitteret. AUG. Malum est peccare; pejus est perseverare, perniciosus defendendo se, in Deum culpam refundere. CAS. Maximum est vitium excusationis, quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolorum persuasiones, vel per necessitatem stellarum. Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt. CAS. Cur haec? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique praesens est ut Deus. CAS.Mystice. quibus sol justitiae oritur, etc., usque ad quia Deus praesens et cognitor est. . AUG. Calix, lex et omnis Scriptura, etc., usque ad quod ante, CAS. lex; mysterium coeleste, etc., usque ad non solum Judaei. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, quandiu saeculum erit. id est, munera Christi, quae sunt sublimitas justi.
Copyright information for VulgGlossa