Psalms 76

AUG. Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi praeponere, nisi ex quo sunt omnia. CAS. Transcendens omnia, Deum quaerit et invenit. AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. CAS. est dare totum quod petitur, et plusquam petatur. AUG. Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. ID. Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est. AUG. Vel, id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, prae laetitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat taedio malorum. CAS. Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus? AUG. Anticipaverunt vigilias aliorum. ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, affectiones meae. sedulitatem aliorum. Vel, per nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: CAS. Quia consequi non potui quod quaero. Non murmuravi contra Deum. Vel, quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit. quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: etc. Alias AUG. Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit: etc. Ideo turbatus: quia in quibus corruit homo. Sed contra ponit ideo quia hos desiderat homo, aeternos negligit. CAS. Quid contigit Adae pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos aeternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. id est, in hoc defectu. id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos aeternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur. In ipsa meditatione: purgabam mentem. Alii sic apud me tractans: genus humanum? Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. AUG. Vel, non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando. . AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. CASS. Quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines, et redimit. ID. Huic meditationi, etc., usque ad cum et me transiliens ad Deum veni, hic nullum periculum. AUG. Aliquid, ubi securus sum, ubi non anticipant inimici, modo coepit me mutare Excelsus. etc. CAS. Ab ira ad misericordiam, quod de servis filii. ID. Hujus mutationis, etc., usque ad haec sunt quae sanctum mulcent. . AUG. Id est, in praeceptis, quae invenisti, vel quibus inveniris. CAS. Vel id est, praeceptis quae observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit. AUG. vel non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione Dei est interior quaedam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quaeritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens. AUG. Per praedicta certus sum quod veniam, et hoc duce. ID. id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, etc. ID. Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei laetus praefert simulacris, quae falso colebantur. AUG. Sanati sunt surdi, caeci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. ID. cognoscant Christum tantum corpore, re et Deitate; subdit: Quid praestiteris, AUG. Id est, Gentilem populum. Vel, per intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Aegyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. ID. qui pervenit ad gentes interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, Christus a Judaeis venditus, et pulsus ad gentes, quos ex gentibus elegit. CAS. Diapsalma. Quae in mundo Christus operatur, exponit. AUG. Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum vel, qui es virtus et brachium, etc. CAS. Non pauci, sed in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. AUG. Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia de quibus: CAS. Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: totius mundi. HIER., AUG. Est quod exponit orbis terrae, quem circumierunt nubes tonando praeceptis, coruscando miraculis. CAS. Qui habitant in terra. Ipsa terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat. AUG. Ad litteram, dum Christus super aquas ambulavit. Vel, in cordibus hominum, quos sibi subdit. Vel, per Judaei; per gentes accipiuntur. Increpatio tacita Judaeorum; quasi dicat: Licet palam venerit, et se miraculis ostenderit: non est cognitus a Judaeis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron, id est, operatione miraculorum quae fecerunt. etc. Tetigit aliquos, id est, Judaeos, qui dicunt, Nondum venit Christus, non vident super mare ambulantem. Quia non vere oves, sed haedi. CAS. Moyses intrepretatur Aaron, his nominibus, virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter caetera in mari viam fecit, signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesiae tenebat imaginem, quae monti fortissimo comparatur.
Copyright information for VulgGlossa