Psalms 86

CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. Ut de saeculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta praedicat coelestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. Psalmus de coelesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. non refertur ad aliquod praemissum: sed ad cordis Prophetae meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore. . AUG. Haec sunt illa, quae Dominus per prophetas de ea praedixit. ID. Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem. Ostendit quae sunt illa gloriosa; quasi dicat: Haec sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, quae non pertinent ad populum Judaeorum. ubi non solus est Judaeus, sed omnes gentes. Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium. Unde: latitudo vel impetus, gentes, quae late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti. Memor ero. Quare hoc dixisti? id est, gentes angustia vitiorum, vel poenitentiae. Secundum aliam litteram. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui et eam fundavit; ipse dicit, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram scilicet principes, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: enim . CASS. Diapsalma. Concludit paucis verbis, tangens futuram beatitudinem. AUG. collatis omnibus concludit: quia talis erit laetitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non potuit exprimi, dicit, ut potuit,
Copyright information for VulgGlossa