Psalms 87

AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis. CASS. Monet Christi mortem imitari. Primo precatur auxilium referens contemptum ab inimicis: unde in forma servi orans ad patrem, ait: ID. Virtus purae orationis, quae quasi quaedam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit. AUG. Hos humanae infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanae infirmitatis indicia. Quia non solum gravia, sed et contumeliosa pertuli. CASS. Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc. Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos. AUG. Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus ut resurgant: de his tamen dictum est: Sap. 3.. Vel, rei veritate, id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis. CASS. Vel quia tam abjecta morte ablatus est in tenebris oblivionis, quem nemo requiret. Et locus malorum, in quo puniuntur. ID. Putabant quod ira Dei periisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi. ID. Quid amici ejus in passione fecerunt. Non quos novit: quia tunc omnes noverat ut Deus, sed quibus notus est. AUG. Per continuatio bonorum operum, a quibus nunquam cessavit, intelligitur. In cruce enim nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi cum addit sed quia haec opera non omnibus profuerunt, addit. Mortuos corde dicit, quibus fiunt quidem miracula Christi, sed non prosunt eis: mortuis enim corpore facta sunt mirabilia, cum quidam revixerunt. Et cum Dominus infernum penetravit, atque inde victor mortis ascendit, magnum factum est mortuis miraculum. CASS. Quibus non prosunt opera sua ostendit. etc. AUG. In Hebraeo non medici, etc., Unde in Evangelio de talibus: quasi, sic et vos hypocrisi et iniquitate. AUG. Misericordiam et veritatem amat conjungere Scriptura: maxime in psalmis. Idem sunt mortui positi in sepulcro, et tenebrae, et terra oblivionis. CASS. Quae in suis sustinet; ecce chorus respondens praecinenti. ID. cum illis, cum quibus unum. AUG. His mortuis non prosunt opera, etc., CASS. Ecce quantum desiderat. Proponit, quaerendam esse causam: quae est, ut dilatione boni, et adversis multiplicatis, quibus repulsa quasi oratio inflammetur ardentius. ID. Prius tumido corde, postea, Per confessionem. id est, confusus de peccatis, ea damnando. CASS. Non mansuete contigerunt. AUG. Quia non de fideli, sed de infideli dictum est: Joan. 3.. Flagellat enim filios quos recipit, unde: Apoc. 3.. Et alibi: Deut. 32.. ID. Quia aliud jam de damnatione patimur, et aliud de aeterna ultione timemus. CASS. Quos patior: quia tibi placuit, non meo merito. AUG. Terrores futuri judicii, quos omnis caro timet. Secundum infirmitatem carnis. AUG. aliquando terrores, ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aquae circumfluere videantur, et simul undique circumdare, unde amici et noti timore deserunt, unde Apostolus: II Tim. 4.. CASS. Peccata undique copiosa inundatione concludunt. AUG. Quia nullo tempore desunt mala Ecclesiae donec finiatur saeculum. Sed haec omnia fiunt, ut oratio Ecclesiae praeveniat Deum donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit. CASS. Et qui pio et fideli amore conjuncti sunt. etc. Parentela. Saepe justis humana officia timore subtracta sunt.
Copyright information for VulgGlossa