Revelation of John 1

Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in coena super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis praeostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium praenotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturae suae locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturae dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quaerentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur. Incipit Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiae. Praeparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Dicit ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et praemia danda. Brevis labor, festinata gloria. Qui testatur esse vera verba ipsius Christi habita tam de Verbo, id est Divinitate, quam de humanitate Jesu Christi. Filius vocatur Verbum Dei, quia per eum manifestatus est in mundo Pater. In his quae corporaliter vidit, ut passum et mortuum, sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia. Christus dedit haec mihi, beatus autem quia me acceperit. quia haec Apocalypsis est Jesu Christi, etc. Id est, narrat aliis quae audivit: quia plures ab uno legente possunt audire; vel, et in hoc notat auditores, quia plures. Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant; et mente recondunt, ut opere compleant; et opere implent, ut vitam aeternam possideant. Non enim auditores legis, sed factores justi sunt. Servat ea, qui fidem Christi et Ecclesiae non violat, et timet minata, et quaerit promissa. Vere beatus est iste, quia nec longa mora laboris, et praemia vicina. Principaliter illis scribit ecclesiis Asiae, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universae Ecclesiae. Quia universitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur. Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quaedam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiae cum septem episcopis. Praeparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo. Aeternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis. Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quae sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis haereses. Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet. Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Luc. 24.. Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire. Id est potentes vitiis resistere, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes. etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excaecatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Israel de Aegypto. Alia translatio habet: Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Boni ut laetentur, mali ut confundantur, videbunt. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio. Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel praemissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Ante quem nullus, vel e quo omnia coeperunt. Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur. Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quae valent ad commendationem ipsius revelationis. Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. etc., In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis coelestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulae, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei, angelum in meridie vidit; Loth in perditionem Sodomae vespere; Adam post meridiem audivit vocem Domini; Salomon, non reservaturus, sapientiam nocte suscepit. Post se audivit, quia dum de praesentibus eductus in anteriora verae contemplationis se extenderet, etiam alios respicere admonitus est; vel: post se audit, quia a lege et prophetis praedictum est hoc, id enim intelligit. Communis admonitio fit Joanni, quae monuit communiter mittere ecclesiae Asiae, per quas intelligendae sunt omnes aliae Ecclesiae. Haec communis admonitio fit usque ibi: etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Ephesas interpretatur, vel vel Et quia audivi vocem, conversus sum, etc. Id est septem ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Sicut aurum per ignem probatum, percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata, tentationum ictibus in longanimitatem extensa consummatur, et haec si habeat vocem in ore, et non in opere, candelabrum quidem est, sed non aureum. Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiae. Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repraesentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quae dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia. Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus praecinctum quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur. Id est sancti extenuati, et adhaerentes ipsi capiti. Vel cogitationes ejus. Sicut lana alba apta est ad quoscunque colores accipiendos, sic sancti ad tribulationes sufferendas. Nix candor est immortalitatis, quia candidior omni creatura. Id est dona Spiritus sancti: haec sunt Christi velut habentis et dantis, sicut Ecclesiae accipientis; haec illuminant et faciunt ardere. Vel oculi sunt ipsi spirituales in Ecclesia, vel divina praecepta. Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod saepe incenditur, et meliorem accipit colorem. In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. Id est, praedicatio ejus obtinet vim aquae, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi (qui comparantur aquae propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur: Stellae sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitae, qui etsi peccaverint, stellae vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quae per dexteram significantur. Id est Dei inspiratione exivit praedicatio, quae utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in aeternum. Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Pati pro me tribulationes et mortem, quia qui non indigebam propter me, cum sim Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum. In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Haec prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.
Copyright information for VulgGlossa