Revelation of John 10

Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. Id est cognitione angelorum. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quae est nobis refrigerium contra vitia. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel praedicatio. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim praedicando, partim quae de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores praedicatores super majores peccatores, minores super minores. Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent praedicare ex praecedentium imitatione. inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam praedicatio erit ablata; ne fideles desperent, audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suae salutis praedicationem subtrahi. etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: I Cor. 15.. Cum dicis: haeresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a daemone ut bufonem. Id est nulla varietas, sed aeterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libenter. Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius praedicatio, quamvis praedicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium praedicandi; alii autem idem praedicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus praedicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende praedicationem merito subtrahi. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod I Cor. 2.. Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione saeculi. Quasi dicat: Ostensa destructione quae erit tempore Antichristi, et inde etiam praedicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quae vidit interim praedicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et praedica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem praesentis Ecclesiae hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii praedicaturi informentur. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quae est mollis et fragilis. Hoc dicit, quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert. Id est ad Scripturam a Deo completam, a fidelibus intimatam. etc. Cum ego librum reciperem, licet amara intelligerem, monuit ut nec pro morte dimitterem.
Copyright information for VulgGlossa