Revelation of John 20

Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et praeponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus saevire permittit et refrenat quando vult. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis praesentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit. etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis coepit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi. Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores praelatis suis obedire paratos, et praelatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et caeteri prophetae descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc praesenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo. id est, aeternas patientur poenas, et in hoc praesenti, quia statim moriuntur. Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animae fruuntur aeterna requie, est prima resurrectio et potissima. Ad differentiam illius quae erit simul in anima et corpore, haec dicitur prima. Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt. id est, damnatio aeterna, quae erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur. id est aeternas laudes offerentes Divinitati et humanitati. . Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle saeviat. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet. id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello. . Hoc dicit, respectu gloriae sanctorum, quae est dies, et poenarum suarum, quae est nox. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem poenam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Saepe locutus de glorificatione sanctorum et de poenis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea. Libri, id est, divina praecepta quae qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiae singulorum, quae apertae omnibus erunt. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est praescientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quae agere noluerunt. Vult aperte ostendere corpora mortuorum quantumcunque fuerint dissecta, in illo judicio vivificari, quod quidam non credunt. Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur haec secunda. .
Copyright information for VulgGlossa