Revelation of John 4

In hac secunda visione agit de sedente in throno, et de ornatu ejus, et de agno aperiente librum, id est divinam dispositionem de reparatione humani generis, et de solvente septem sigilla, id est obscuritates, ut cum viderimus Deum tantam intelligentiam Scripturarum impendisse hominibus, grati ei simus, nec pro eo pati formidemus. Id est in Scriptura, quae est via ad vitam, vel Christus est ostium, cujus mysteria, ante clausa, modo sunt aperta his qui fide et opere sunt coelum. Non dissentientis a rationalitate mea, dando rationes has. Dictis iis quae jam praeterierunt, dicit etiam ea quae adhuc oportet fieri, utpote in eodem statu quo coeperint, permansura. Vel, post correctionem oportet videre secreta per quae animentur in praelia. Vel, id est in ultimis fidelibus. Vel, Non repugnavi, sed abjeci curam totius terrenitatis. In quibus sedet Deus et judicat, et etiam subditos quorum quidam ita sunt apti, ut competenter Deus sedeat et requiescat in eis. Christus supra dicebatur inter candelabra ambulans, nunc sedens, id est judicans merita singulorum, de quo digne facit hic memoriam, quos hortatus est ad pugnam. Ubi tantum boni sunt, non est opus judicare, id est discernere; ubi boni et mali, ibi discretione opus est. Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens. Per colorem duorum lapidum, notat Deum et hominem. Per colorem viridem smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur. Per ruborem ejusdem, dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per quae comburuntur peccata. Duodecim prophetae, duodecim apostoli, quamvis plures utriusque ordinis. Peccata justorum teguntur, et ipsi albent virtutibus. Id est victoria per sapientiam et charitatem etiam ad inimicos. Id est Ecclesia, id est aqua pluit fulgura, id est miracula quae terrent, et illuminant. Lampades sunt dona Spiritus sancti, quae accendunt et illuminant, parata omnibus illis qui sunt sedes Dei. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Propter officium quadrifariae praedicationis. Haec bene repraesentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; coelestia petentes, ut aquila. Memores praeteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quae Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus. Leo mortuus nascitur, die tertia voce Patris vivificatur. Sic et Christus die tertia resurrexit, et resurgere oportuit, quia mortuus fuit, et mori oportuit, quia homo, et mortuus resurgere voluit ac potuit, quia aquila, id est Deus. ad hoc ut ista de Christo praedicarent in quibus bene instructi erant. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetae; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus praedicatores accipiunt totius praedicationis fundamentum. Vel sex alae cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terrae illuminant. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, id est conscientia mundi: id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit. supernae remunerationis, vel in exaltatione, Philip. 2.. Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum. Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos. Et non de subito. Joan. 1.. In mente, priusquam formarentur in opere. Visibiliter exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab aeterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incoeperunt in tempore per creationem.
Copyright information for VulgGlossa