Revelation of John 6

Postquam Agnus quae de se praedicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per praedicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quae auxilia, vel quas coronas suis praeferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut haec sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiae dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, haereticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi praedicatores, qui ubique Deum ferunt. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti. etc. Id est concessum est a Deo, ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti. Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in majores, ut in Petrum, saevire ausus est. Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse. immittit haereticos, qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis. Quia hic in pugna haereticorum, ubi est majus periculum, praetenditur auxilium. Quasi dicat: O fideles, ne timeatis eos qui antea vos poterant laedere; et vos diaboli, ne laedatis istos, quia non proficietis, etc. Per triticum intelliguntur perfectiores, qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Hordeum sunt minores in eodem genere. Vinum, praelo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se, et alios ad bene operandum inebriantes: oleum sunt non alios inebriantes, sed prius orationibus ungentes. Id est istos qui sunt refecti vino, id est sanguine meo, et oleo, id est Spiritu sancto uncti. Vinum similiter emitur denario uno. . Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas haereses posse proficere, praemittit falsos fratres: qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem. Quia per eum mors accessit, vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, et in inferno apponuntur. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Judaeos et gentiles, haereticos et falsos Christianos. Ostensis tribulationibus quae in praesenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Id est capiti suo humiliantes se, vel, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsae animae altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futurae, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiae Dei consentiunt in damnatione impiorum. Faciendo discretionem bonorum et malorum. Servi dicuntur causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspectare. Id est illi in quibus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem praedicationis non effundent in isto magnae tribulationis die. Id est inanes fructus, nullum enim permittit Deus cadere, qui ei servit vero amore. Id est Ecclesia recedet a malis, fide et opere. Unde: Secundum diversos honores saeculi quos nolentes perdere, delent fidem. Quidquid mali volunt implentes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiae. Hi desperantes a sanctis, auxilia daemonum quaerunt, ut se illi liberent in quibus confidebant. Petant suffragia angelorum, qui sunt montes eminentiores, et petrae firmitate: ut eorum precibus misericordiam judicis impetrent. .
Copyright information for VulgGlossa