Revelation of John 8

In hac vita tertia visione sunt septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum, ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt moenia Jericho. Quasi dicat: Cum intellexissem salvationem justorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum per officium praedicationis bonis injunctum. Universos, vel septiformi Spiritu imbutos. Quia non displicet Deo damnatio impiorum. Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces. id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Dicturus ex praedicatione justorum eventuram damnationem impiorum, praemittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos praedicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta. Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quae elevantur coram Deo. Dixit et non quia non omnes orationes repraesentat Patri, sed eas exaudit quae ad salutem pertinent. quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus. Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis. Compunctio procreata orationis studio, igne visionis Dei interius accensa. . Id est, prius impleverunt opere quae dicturi erant ore. Vel, id est praeviderunt quid conveniret unicuique personae. Ordine narrationis, vel quia haec caecitas Judaeorum prius contigit praedicantibus apostolis. Id est praedicatio aliis suavis, visa est eis condensa et gravis. Judaei sunt tanquam terra exculti per legem et prophetas. Per arbores intelliguntur majores Judaei; qui in lege sine querela conversabantur. secundum ordinem narrationis, et secundum quod impletum fuit. Judaeis enim excaecatis, apostoli sunt ad gentes conversi. Gentiles sunt mare, id est fluentes in multa vitia; in quibus cum ante esset diabolus, vere tamen missus dicitur, quia quibusdam recedentibus alios retinere nititur. Duae partes, id est boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum. etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus. ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judaeos et gentiles excaecare non potuit, immisit eis haereticos, et quosdam subvertit. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quae inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est haereticorum, cum haereses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum. . Quartus dicitur ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Judaeis et gentilibus excaecasset, tandem ipsos filios Ecclesiae expugnare egressus est, et quosdam rapuit, tam majores quam minores. Has quatuor damnationes ut praeteritas narravit, ut pote quae quotidie videntur in ecclesiis. Tres vero futuras praenuntiari facit, ut doceat in novissimis temporibus, etiam graviores praeteritis imminere, quod etiam ad consolationem praesentium potest redigi. Aquila omnes praedicatores, qui mente longinqua conspiciunt, et Ecclesiam circumeuntes, praedicendo futura, muniunt: hic omnes unus, quia ad idem tendunt.
Copyright information for VulgGlossa