Romans 9

Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. AMBR. Quia contra Judaeos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau. . Judaeis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., I Tim. 2.. . Consolatur dolorem suum Apostolus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habebatur; hos olim Deus salvandos non decrevit praescius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed praescientia definitum habet, qualis unicuique futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur. Quia dolebat de Judaeis, consolatur se, inveniens scriptum: non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei. Ex hoc quod dixit quod promissio aeternae haereditatis facta est Judaeis, qui ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet: Etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est, qui modo veri sunt filii Abrahae. Quasi dicat: Etsi ita laboravit; etsi non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei; vel, non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere, est promissa non impleri. Id est in Christo, vocante gratia, congregantur. In Isaac promissione praefigurati sunt, non qui seipsos justos, sed quos Deus facit; hi sunt filii liberae quae sursum est, quae est mater nostra. Filii carnis sunt terrenae Jerusalem, quae servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti, sed sola gratia promissa est et eis data filiorum adoptio. . Sara habuit promissionem, sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filios Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis, sed patris, id est institutoris nostri, quem imitemur, si volumus esse filii Dei. Promissio facta Sarae ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista autem promissio facta Rebeccae, ostendit quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligutur, sed sola gratia. Rebecca habuit promissionem hanc: id est Esau, persequendo Jacob, ei proficiet. Futuris quae bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia vel subtracta. AUG. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, etc., usque ad quomodo enim futura dicuntur, quae nulla erunt? Hoc ad litteram: quia Idumaei qui de Esau (qui et Edom dicitur), subditi fuerunt filiis Israel; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judaeorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori Christiano esset serviturus. etc. In Jacob nihil invenit amandum, nisi misericordiae suae donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quo modo hoc recte, cum nihil egissent? Quia res est stupenda, sibi objicit: Ex misericordia, est velle et currere; quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est perditio. Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni. Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi aequissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat praecipitium. Id est, cui praescio miserendum, et apud me mansurum: hoc est dare illi cui dandum est, non dare illi cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire; ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non perstitit, sed ad idola conversus est; unde juste reprobatus esse a praescio videtur. etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et praeparat ad juvandam, et adjuvat praeparatam: volentem praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam praestat. Vel suscitavi, vel servavi. AMBR. In hoc ipsum te servavi, etc., usque ad sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Aegypti. Meritum misericordiae nullum est, meritum obdurationis peccatum massae totius damnatae. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit aequitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suae non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat. Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit? Hoc non ex inopia rationis reddendae, sed hominem ad se revocat. Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: scilicet quid respondeas Deo. Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quaest. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse praesciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret. Quasi dicat: Ad hoc patitur malos, et praeostendit iram, et ad notitiam sui trahit, ut ostenderet in vasa misericordiae, id est in electis per misericordiam, divitias gloriae, id est quam dives, et quam magna sit et gloriosa misericordia; ob hoc tot bona dat malis, ut convincat eos juste damnari, ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit. . Cum ostensum sit, quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per prophetas quod hi sunt ex utroque populo. . Ecce sic dicitur salus Judeorum, ut major pars sit excaecata. Subdit propheta per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria operum legalium excludatur. Verbum enim Evangelii quod dicitur consummans, ad perfectionem ducit, et omnia legalia in uno Christo abbreviat: tamen aequum est, priori verbo legis; unde additur, id est ut nihil desit ad justitiam de omnibus praefiguratis, vel quia quae aequa sunt retinet, ut moralia; et quae jus est tolli, ut sunt figurae, rescindit. Ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes. Ne quis autem dubitet, Propheta adjungit: Dominus fecit verbum, quod tam necessarium erat, quod nisi esset semen, id est verbum, etc. Vel per semen intelliguntur reliquiae salvandae, id est apostoli et alii boni, et nisi per illas praedicatum esset verbum Dei, gentes periissent. Et hoc est: Nisi Dominus exercituum, quando alios excaecavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos, de quibus seges Christi crevit. Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpae et poenae, quasi dicat: Pares essemus in poena, quia similes essemus in culpa. . Israel vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. Lex Moysi est lex justitiae, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quae est ex timore poenae, non amore justitiae, non pervenit, etc. Non enim ex fide quaerebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit. Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaias cap. 8.. in evidenti id est nasci facio, id est in Judaeis, Christum a quo parvo non caveatur, et id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis. Petra dicitur ante politionem et lapis post politionem. Politio autem Christi, passio fuit, qua infirmitatis miseriam deposuit. Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quo tempore scandalizati sunt Judaei irascentes et indignantes, quia se Filium Dei faceret. Lapis per politionem, Christus in passione, quando iidem Judaei maxime offenderunt, et excaecati sunt; Deum non esse credentes quem mortuum videbant. AUG. Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam quae ex lege est, quamvis sit bona lex, sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data a Deo. Ita enim non confundetur.
Copyright information for VulgGlossa