Sir 19

RAB. Ad superiora respicit ubi ait, quibus scilicet ebrietatis vitium leve esse putatur, cum sit detrimentum bonarum rerum, et multiplicatio scelerum. Verbum otiosum, risum, comessationes, potationes, et hujusmodi. RAB. Fornicatio, qua derelicta veritate fidei, junguntur daemoniis. Reprehensibiles ostendit; quia relicta vera sapientia stulti facti sunt, et fornicariis se jungunt. etc. Levitas animi describitur, quae infirma et mutabilis est: unde, De charitate dicit Apostolus, I Cor. 12.. Sed ibi perfectio bonae voluntatis, quae semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quae statum firmitatis non habet. . RAB. Id est, post fletum, etc., usque ad facto ne replices pessimo. Hortatur ut cautelam et discretionem habeamus: ne amico et inimico, id est catholico et haeretico nostra pandamus occulta: quia inimicus, licet blandiatur, decipere tentat. . etc. Non aequaliter stultum et sapientem commovet stultum verbum. Stultus enim perturbat sensum, ut gemitum doloris exprimat per actum nefandum: sed non conturbat ictum quidquid acciderit. Sed cavendum est illi, qui de firmitate cordis confidit, ne memoriam retineat verbi duri. . Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia, quia aliquando per ignorantiam, aliquando per negligentiam, aliquando per inobedientiam et contemptum peccant, si forte cum discretione correpti agant poenitentiam, et in futuro habeant diligentiam et cautelam: unde, Gal. 6.. Magna differentia est inter eum, qui peccat per simplicitatem vel ignorantiam, et eum qui peccat per malitiam. Potest enim fieri, ut quis offendat in verbo, quod tamen non putat esse malum; sed magis peccat qui plenus est dolo et nequitia. . Mysteriorum intelligentia, non tamen a mandatorum Dei custodia. Unde sequitur: etc. Qui scilicet timore Dei implet quod novit: unde, Luc. 12.: exiguo enim conceditur misericodia. etc. Incipit dare differentiam inter sanctos et hypocritas. RAB. Sic haeretici et hypocritae ostendunt virtutum speciem, sed veritatem ejus non habent: et ut peccandi locum invenerint, ostendunt quod in corde habebant. . ID. Exterioribus indiciis cognoscitur affectus animi, unde: Luc. 6., etc. Matth. 12.. . .
Copyright information for VulgGlossa