Sir 28

. RAB. Qui Deum timet, iram vel furorem compescit, et non obliviscitur testamenti Dei, qui ait: Luc. 9.. . Indiscreta actio: unde, Disciplina ergo immoderata excitat furoris ardorem, et procax loquela effusionem sanguinis. . Haeretica doctrina, quae nec Veteri nec Novo Testamento concordat, et auditorum corda conturbat, et de gente in gentem pergens, seditionem excitat. . Pejor est interitus animae quam occidunt haeretici, quam quilibet cruciatus corporis. Beatus, qui non consentit haereticis, et cujus cor eorum eloquentia non subvertit, quia sicut alienus est ab eorum malitia, ita separatur a poena. . Postquam malum linguae extirpavit, ad doctrinam auditoris se convertit. . .
Copyright information for VulgGlossa