Sir 31

RAB. Sicut Adam in ligno vetito, etc., usque ad quae splendore eloquentiae nitet, et curiosos seducit. . ID. Ad litteram, continentiam, etc., usque ad sed sanctorum doctorum viam teneamus. etc. ID. Quasi diceret: Ne praesumptione aliquid agas, vel antequam discas ad scribendum manum mittas. . etc. Quasi: Sobrietatem dilige, temperanter age, et ne quid nimis, ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo Christiano ante omnia humilitatem diligere, in lectione Scripturae cautum esse, rectam fidem tenere, modum in scientia servare, et charitatis regulam, ut probatus sit coram Deo et hominibus. . Tenuis victus tam animae quam corpori utilis est, superfluus vero e contra. Vinum quoque spirituale sumptum moderate, utile est tam corpori quam animae: immoderate enim insanire facit, et a Deo disjungit, unde anxia cura, et turbatio maxima, et perpetua tortura. . Subtilior est somnus in parvo victu. Mystice autem qui sobrius est in spirituali vino, in contemplatione veritatis quiescit usque in mane resurrectionis. etc. Aiunt medici, quod vomitus stomachum purgat: choleram minuit. Mystice autem qui transgreditur mensuram et gravatur carnalibus delictis, per confessionem peccati foeditatem evomat, et per corporis castigationem ad sanitatem redeat. . Monet ne tempus perdamus, bene operemur, ut mandata Dei custodientes requiem inveniamus animabus nostris. Ad litteram: ad eleemosynam invitat: Quia II Cor. 9.. Mystice autem qui panem verbi fideliter dispensat, et testimonium veritatis non occultat, in praesenti, et in futuro benedicetur. . etc. RAB. Id est ebrietas multos subvertit, quae sensum minuit, iram excitat, libidinem inflammat, animi secreta revelat. Id est sicut ignis ferri duritiam mollit, et candescere facit; sic vinum corda superborum inflammans, ad facinus impellit. Vinum sobrie potatum vitam aequitatis non tollit; sed sobrietatem, et caetera virtutum ornamenta adducit. Patet irritationem, iram, et ruinas multas ebrietate nasci, et amaritudinem animae, et scelerum vulnera multiplicari. . .
Copyright information for VulgGlossa