Sir 37

RAB. Superius diligentius expressit verum amicum et falsum, dicens: Verus amicus toto animo diligit, et opere proficit. Unde, I Joan. 3.. Detestatur hypocrisim, cum malus se bonum esse simulat in qua scilicet non est pinguedo charitatis vel misericordiae. . Pro gula, non pro amicitia. Possuntt in falsis amicis haeretici intelligi, qui omnia recte faciunt, quasi animarum consultores, cum sint proditores. Unde, Matth. 7., etc. Socer, qui a parte feminea est cognatus, muliebrem et mutabilem ostendit animum, similiter et zelus qui praecipue est animarum. . Adhuc docet cautelam omnem habendam in suscipiendis amicis et consiliariis. Multi enim se amicos et consiliarios fingunt, et insidias tendunt. Unde Jeremias, Jer. 9.. . RAB. Diversas species consiliantium enumeravit, in quibus plures personas notavit, quae a veritate discordant. Unde praecepit cum talibus non esse consiliandum, quorum consilium periclitatur. Praevidenda est ergo consiliarii prudentia, fides, voluntas, et religio. . Consiliariorum, diversitate ostensa, adjungit, quantum humanae sapientiae sanctorum excellat scientia a Spiritu sancto infusa. . Quia de lingua praedixerat: de bonis malisque doctoribus continuat. . ID. Praesens vita hominum in incerto non est apud eum. Unde, Job. 14.. . Juxta historiam, parcimoniam laudat, crapulam vituperat, quae ad infirmitatem perducit devorantem. Mystice vero admonet, ut in temporalibus simus temperantes. Unde, Prov. 25., etc. Et alibi: Rom. 12.. . .
Copyright information for VulgGlossa