Sir 4

etc. RAB. Quantum eleemosyna valet, etc., usque ad qui ex corde corripit verbis, vel factis. . etc. Non est eleemosyna differenda, cum adsit tribuendi facultas; unde: Prov. 3.. Et alibi: Ibid. 14.. Eleemosyna autem facienda est, non ex necessitate, I Cor. 9.. Et alibi: Vidua paupercula plus omnibus misit in gazophylacium, quia non quantitatem muneris pensat Deus, sed devotionem cordis. . etc. Non per iram exasperandus est pauper, sed blanda locutione placandus, Jac. 1.. Et, Prov. 21.. Qui enim potest tribuere, debet: quia munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest, sermo bonus est ei super datum optimum. I Joan. 3. Fides enim si non habeat opera, mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo, sed opere et veritate. . In his commendatur mansuetudo et humilitas, quia mansuetudo neminem spernit, humilitas se omnibus subjicit. Decet autem Christianum aequalibus et inferioribus affabilem esse et mitem, senioribus humilem; unde: Psal. 130.. . etc. RAB. Sicut largitionem in pauperes eleemosynam esse dixit, sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit; unde, RAB. Nullam eleemosynae speciem, etc., usque ad ita et viduae viri solatium. . etc. Prov. 8.. Per fores autem potes Scripturas et eorum doctores intelligit. . etc. Qui diligit eum, qui genuit, diliget eum qui natus est ex Deo, et quem diligit Pater, diligit Filius, unde: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eum diligam. Sed quia sequitur: Unde: Matth. 19.. . etc. Sapientia inhabitans dirigit opera, in variis tentationibus praeparat exercendo et probando ad futurae vitae gaudia, quod hac sententia confirmatur: etc. Quia tribulatio patientiam operatur, et patientia probationem, probatio vero spem, quod non confundit, quia charitas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum sanctum. . etc. Supra commendavit sapientiae donum, nunc ostendit ipsius factum. Quicunque enim servat praecepta sapientiae, cautus est in temporum mutatione, nec deserit viam justitiae in tempore persecutionis et angustiae. Ideo sapientia exhortatur filios, ut conservent tempus, quia tempus omni rei sub coelo: et tempus est belli, et tempus pacis. . etc. RAB. Non est abscondenda sapientia his, qui audire volunt. Qui enim abscondit frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium; unde: Luc. 19.. . Obediendum est majoribus, si veritati concordant et justitiae, nec aliter, sed pro recta fide, et vera religione, in quibus est animae salus, decertandum est; unde: Matth. 5.. Et, Luc. 9., etc. . RAB. Mors et vita, etc., usque ad scriptum est: I Cor. 4.. In Ecclesia sunt haeretici quasi leones, qui per linguae volubilitatem seducunt corda innocentium, et per insolentiam morum conturbant mansuetudinem simplicium. .
Copyright information for VulgGlossa