Sir 40

. RAB. Enumerat mala quae homo pro peccatis sustinet. . Quia caro mortua et insensibilis ad tempus requiescere videtur, anima jam sentit dolorem, et post resurrectionem cum corpore suo in poenis vivet aeternis. ID. Ideo mali cruciabuntur in poena, etc., usque ad nobilium scilicet et ignobilium. . Peccanti homini multiplex poena deputata est, ut correctus poeniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit, et in poenis proficit, inducit Deus diluvium orbi, ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futurae poenae nihil est quod homo patitur in praesenti. ID. Opera scilicet peccatorum supernae mercedis fructum non acquirunt, sed poenarum interitum. . Inchoant germinare, sed fluctuant in tentatione, et subito arescunt ad primum persecutionis aestum. . Saepe videmus progeniem impiorum cito deficere, maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum. . Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Vere enim Christianum se esse probat, qui Christi mandata credit et facit. . Haec naturaliter mulcent et exhilarant animam, sed dilectio sapientiae et lingua suaviter docens multo plus confortat intellectum. . Ornatum scilicet templi et culturae diversitatem, quae prior populus sub lege habuit, praedicatio Evangelii in orbe seminata, bonorum operum virore excellit . RAB. Divitiae datae in Domino, etc., usque ad et haec et omnes facultates mundi. . Stultum est enim otiari, et de alieno labore mercedem quaerere. Percipiet enim unusquisque secundum opera sua. . etc. Cui placet otiose torpere, nec proximis docendo prodesse, tandem doloribus inferni et sera poenitentia aestuabit.
Copyright information for VulgGlossa