Sir 49

RAB. Memoria Josiae regis, etc., usque ad ipse zelo Dei mundat terram Judae et Jerusalem ab omnibus abominationibus, qui ait: . etc. Hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse. Quod enim peccaverunt, condigna poenitentia deleverunt, et devotione et pietate Deo placuerunt. . etc. ID. Quidam hunc locum in persona Christi intelligunt, etc., usque ad his autem destructis, aedificavit Ecclesiam Dei. . etc. ID. Mystice, Ezechiel, etc., usque ad et poenitentibus praedixisse remedia. Significat quod praedicaverit super peccatores venturam esse pluviam vindictae, et per viam mandatorum Dei gradientibus promiserit consolationem misericordiae. . etc. Quia Christum signat, qui est imago Dei: ut quicunque crediderit in Deum, hic quasi annulo signetur. Quia per gratiam Jesu Christi, qui est rex noster et sacerdos, post captivitatem diabolicae oppressionis, reaedificatur Ecclesia. RAB. vel etc., usque ad qui aedificat civitatem Dei, id est Ecclesiam, et consolatur moerentes. etc. Enoch, Hic Christum significat, qui aedificavit et consecravit Ecclesiam sanguine suo; qui sine peccato venit in mundum, et cum gloria suscepturus est in coelum. Joseph, sicut Jacob pater ejus, terram promissionis desiderabat, Aegyptum detestabatur; instruens nos ut desideremus terram viventium, ut quiescamus in pace. RAB. Significat quod Joseph, etc., usque ad et sepelierunt in Sichem, quae est Neapolis, urbs Samaritanorum. etc. Seth filius Adam, et Sem primogenitus Noe, tam fide quam moribus hominibus sui temporis praelati sunt; in quibus Christus significatur, qui Deus et homo est.
Copyright information for VulgGlossa