Titus 1

Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et haereticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli. etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum. Haec res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium saeculorum. Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Graece, commune vel universale dicitur Latine. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, Dum haec recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi. Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curae onus facilius sustineatur, per multos divisum. Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. (HIERON. ) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos. . Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus. . AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet. Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est. . Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quaedam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Secundum significationes quaedam immunda sunt Judaeis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanae societatis. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est daemoniorum.
Copyright information for VulgGlossa