Tob 8

etc. BEDA, in Tobiam, tom. 2. Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctae Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus. BEDA, ubi supra. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem verae fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium laesione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare probationem permittitur, superare tamen prohibetur. . Desertum et Aegyptus corda infidelium significant, quae a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Aegypti perfidiae suae tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a daemonio repletur. Angelus vero daemonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum laedere permittitur quantum nititur. . etc. ID., ibid. Cantus pullorum, etc., usque ad veraciter Christum hoste superato sponsum esse sanctae Ecclesiae cognoverunt. . ID., ibid. Laetatur Raguel de vita Tobiae, etc., usque ad sunt crassi gratia supernae dilectionis referti. . etc. ID., ibid. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant, etc., usque ad qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt. Quia sancti doctores et martyres quatuor libros Evangelii fide et opere conservant, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia muniuntur, et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei. Quia alii sponte mortificant corpora sua, ut sint hostia viva: alii inter manus infidelium subeunt martyria: per arma justitiae a dextris et a sinistris, id est, in prosperis et adversis hostem vincentes antiquum. BEDA, ibid. Adjuramus Christum ut maneat nobiscum, donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur, qua requiescamus et a peccatis in corpore, et a pravis cogitationibus in mente. .
Copyright information for VulgGlossa