Psalms 105

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius 3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 4recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo 5ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua 6peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus 7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro 8salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam 9et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto 10et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici 11et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit 12et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius 13cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius 14et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine 15dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 16et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 17aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 18et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 19fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 20et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 21obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 22mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum 23dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret 24et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 25et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 26et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 27et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 28et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum 29et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 30stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 31et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 32et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos 33quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 34non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 35et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 36et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 37et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 39et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 40iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 41et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 42et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 43multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 44et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 45et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae [ (Psalms 105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos ] [ (Psalms 105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te ] [ (Psalms 105:48) benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia ]
Copyright information for Vulgate_HebPs