Psalms 138

1pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti 4et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea 5ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam 6super me est scientia et excelsior est non potero ad eam 7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades [ (Psalms 138:9) si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris ] [ (Psalms 138:10) etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua ] [ (Psalms 138:11) si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me ] [ (Psalms 138:12) nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux ] [ (Psalms 138:13) quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae ] [ (Psalms 138:14) confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis ] [ (Psalms 138:15) non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae ] [ (Psalms 138:16) informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis ] [ (Psalms 138:17) mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum ] [ (Psalms 138:18) dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum ] [ (Psalms 138:19) si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me ] [ (Psalms 138:20) qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui ] [ (Psalms 138:21) nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui ] [ (Psalms 138:22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi ] [ (Psalms 138:23) scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas ] [ (Psalms 138:24) et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna ]
Copyright information for Vulgate_HebPs