Psalms 86

1filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii 2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper 4commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi 5ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus 6Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper 7et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te
Copyright information for Vulgate_HebPs