Psalms 89

1oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 2antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 3convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5percutiente te eos somnium erunt 6mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 7consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 11quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam 12ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti 13revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis 14imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris 15laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala 16appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 17et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
Copyright information for Vulgate_HebPs