Obadiah

1Visio Abdiæ. [Hæc dicit Dominus Deus ad Edom :/ Auditum audivimus a Domino,/ et legatum ad gentes misit :/ surgite, et consurgamus adversus eum in prælium./ 2Ecce parvulum dedi te in gentibus :/ contemptibilis tu es valde./ 3Superbia cordis tui extulit te,/ habitantem in scissuris petrarum,/ exaltantem solium tuum ;/ qui dicis in corde tuo :/ Quis detrahet me in terram ?/ 4Si exaltatus fueris ut aquila,/ et si inter sidera posueris nidum tuum,/ inde detraham te, dicit Dominus./ 5Si fures introissent ad te,/ si latrones per noctem,/ quomodo conticuisses ?/ nonne furati essent sufficientia sibi ?/ Si vindemiatores introissent ad te,/ numquid saltem racemum reliquissent tibi ?/ 6Quomodo scrutati sunt Esau ;/ investigaverunt abscondita ejus ?/ 7Usque ad terminum emiserunt te :/ omnes viri fœderis tui illuserunt tibi :/ invaluerunt adversum te viri pacis tuæ,/ qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ;/ non est prudentia in eo./ 8Numquid non in die illa, dicit Dominus,/ perdam sapientes de Idumæa,/ et prudentiam de monte Esau ?/ 9Et timebunt fortes tui a meridie,/ ut intereat vir de monte Esau./ 10Propter interfectionem,/ et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob,/ operiet te confusio, et peribis in æternum./ 11In die cum stares adversus eum,/ quando capiebant alieni exercitum ejus,/ et extranei ingrediebantur portas ejus,/ et super Jerusalem mittebant sortem,/ tu quoque eras quasi unus ex eis./ 12Et non despicies in die fratris tui,/ in die peregrinationis ejus :/ et non lætaberis super filios Juda/ in die perditionis eorum :/ et non magnificabis os tuum/ in die angustiæ./ 13Neque ingredieris portam populi mei/ in die ruinæ eorum ;/ neque despicies et tu in malis ejus/ in die vastitatis illius./ Et non emitteris adversus exercitum ejus/ in die vastitatis illius,/ 14neque stabis in exitibus/ ut interficias eos qui fugerint,/ et non concludes reliquos ejus/ in die tribulationis./ 15Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes :/ sicut fecisti, fiet tibi ;/ retributionem tuam convertet in caput tuum./ 16Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,/ bibent omnes gentes jugiter :/ et bibent, et absorbebunt,/ et erunt quasi non sint.\ 17Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ;/ et possidebit domus Jacob eos qui se possederant./ 18Et erit domus Jacob ignis,/ et domus Joseph flamma,/ et domus Esau stipula :/ et succendentur in eis, et devorabunt eos,/ et non erunt reliquiæ domus Esau,/ quia Dominus locutus est./ 19Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau,/ et qui in campestribus, Philisthiim :/ et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ,/ et Benjamin possidebit Galaad./ 20Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël,/ omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam :/ et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est,/ possidebit civitates austri./ 21Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau,/ et erit Domino regnum.]
Copyright information for VulgCT