1 Macc 10

1Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam : et receperunt eum, et regnavit illic. 2Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium. 3Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. 4Dixit enim : Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos : 5recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus. 6Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus : et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. 7Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant. 8Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. 9Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis : 10et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem. 11Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem : et ita fecerunt. 12Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus quas Bacchides ædificaverat : 13et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam : 14tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei : erat enim hæc eis ad refugium.\ 15Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ : et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt : 16et ait : Numquid inveniemus aliquem virum talem ? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. 17Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens : 18Rex Alexander fratri Jonathæ salutem. 19Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster : 20et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. 21Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ : et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.\ 22Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait : 23Quid hoc fecimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui ? 24scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium. 25Et scripsit eis in hæc verba : Rex Demetrius genti Judæorum salutem. 26Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus. 27Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum : 28et remittemus vobis præstationes multas, et dabimus vobis donationes. 29Et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis : 30et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa ; ex hodierna die et in totum tempus : 31et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis : et decimæ et tributa ipsius sint. 32Remitto etiam potestatem arcis, quæ est in Jerusalem : et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. 33Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. 34Et omnes dies solemnes, et sabbata, et neomeniæ, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem solemnem, sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Judæis, qui sunt in regno meo : 35et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa. 36Et ascribantur ex Judæis in exercitu regis ad triginta millia virorum : et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni : 37et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. 38Et tres civitates, quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ, cum Judæa reputentur : ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. 39Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum. 40Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quæ me contingunt : 41et omne quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. 42Et super hæc quinque millia siclorum argenti, quæ accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos : et hæc ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. 43Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant. 44Et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis : 45et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Judæa. 46Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos : quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. 47Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.\ 48Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. 49Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. 50Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol : et cecidit Demetrius in die illa. 51Et misit Alexander ad Ptolemæum regem Ægypti legatos secundum hæc verba, dicens : 52Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram, 53et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra ejus a nobis, et sedimus in sede regni ejus : 54et nunc statuamus ad invicem amicitiam : et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. 55Et respondit rex Ptolemæus, dicens : Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum. 56Et nunc faciam tibi quod scripsisti : sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. 57Et exivit Ptolemæus de Ægypto, ipse et Cleopatra filia ejus, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. 58Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam : et fecit nuntias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria. 59Et scripsit rex Alexander Jonathæ, ut veniret obviam sibi. 60Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona : et invenit gratiam in conspectu eorum. 61Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël, viri iniqui interpellantes adversus eum : et non intendit ad eos rex. 62Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura : et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. 63Dixitque principibus suis : Exite cum eo in medium civitatis, et prædicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione. 64Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quæ prædicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes : 65et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus. 66Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et lætitia.\ 67In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum. 68Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum. 69Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ : et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam : et misit ad Jonathan summum sacerdotem, 70dicens : Tu solus resistis nobis : ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus. 71Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem : quia mecum est virtus bellorum. 72Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua : 73et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi ? 74Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo : et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium : 75et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat : et oppugnavit eam. 76Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen. 77Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum. 78Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium. 79Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte. 80Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam. 81Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas : et laboraverunt equi eorum. 82Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem : equites enim fatigati erant : et contriti sunt ab eo, et fugerunt. 83Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. 84Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon : et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. 85Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. 86Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem : et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. 87Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa. 88Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan. 89Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.
Copyright information for VulgCT