1 Macc 3

1Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabæus, filius ejus, pro eo : 2et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israël cum lætitia. 3[Et dilatavit gloriam populo suo,/ et induit se loricam sicut gigas,/ et succinxit se arma bellica sua in præliis,/ et protegebat castra gladio suo./ 4Similis factus est leoni in operibus suis,/ et sicut catulus leonis rugiens in venatione./ 5Et persecutus est iniquos perscrutans eos :/ et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis :/ 6et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus,/ et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt :/ et directa est salus in manu ejus./ 7Et exacerbabat reges multos,/ et lætificabat Jacob in operibus suis,/ et in sæculum memoria ejus in benedictione./ 8Et perambulavit civitates Juda,/ et perdidit impios ex eis,/ et avertit iram ab Israël./ 9Et nominatus est usque ad novissimum terræ,/ et congregavit pereuntes.]\ 10Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël. 11Et cognovit Judas, et exiit obviam illi : et percussit, et occidit illum : et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. 12Et accepit spolia eorum : et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. 13Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, 14et ait : Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. 15Et præparavit se : et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël. 16Et appropinquaverunt usque ad Bethoron : et exivit Judas obviam illi cum paucis. 17Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ : Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie ? 18Et ait Judas : Facile est concludi multos in manus paucorum : et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis : 19quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est. 20Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos : 21nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris : 22et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram : vos autem ne timueritis eos. 23Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito : et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius : 24et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. 25Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum : 26et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes.\ 27Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo : et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde : 28et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum : et mandavit illis ut essent parati ad omnia. 29Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus : 30et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu : et abundaverat super reges qui ante eum fuerant. 31Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum. 32Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti, 33et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret. 34Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos : et mandavit ei de omnibus quæ volebat, et de inhabitantibus Judæam, et Jerusalem : 35et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco : 36et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. 37Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo : et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones.\ 38Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis : 39et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis. 40Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri. 41Et audierunt mercatores regionum nomen eorum : et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. 42Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum : et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem : 43et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. 44Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. 45Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.\ 46Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. 47Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua : 48et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum : 49et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas : et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies, 50et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes : Quid faciemus istis, et quo eos ducemus ? 51et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem : 52et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : tu scis quæ cogitant in nos. 53Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos ? 54Et tubis exclamaverunt voce magna. 55Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. 56Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. 57Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum. 58Et ait Judas : Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra : 59quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum. 60Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat.
Copyright information for VulgCT