1 Macc 9

1Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. 2Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas. 3In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem : 4et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum. 5Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo : 6et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. 7Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. 8Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos. 9Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus. 10Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. 11Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. 12Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis : 13exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.\ 14Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde : 15et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. 16Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo : 17et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis. 18Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt. 19Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin. 20Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos, 21et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël ! 22Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.\ 23Et factum est : post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem. 24In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis. 25Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis : 26et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat. 27Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.\ 28Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ : 29Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ. 30Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. 31Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui. 32Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere. 33Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar. 34Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. 35Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. 36Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea. 37Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. 38Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis. 39Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. 40Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum : 41et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. 42Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.\ 43Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. 44Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius : 45ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi. 46Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. 47Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro : 48et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem. 49Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem, 50et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris. 51Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël : 52et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum : 53et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam. 54Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum : et cœpit destruere. 55In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. 56Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. 57Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.\ 58Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. 59Et abierunt, et consilium ei dederunt. 60Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. 61Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos : 62et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam. 63Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judæa erant, denuntiavit. 64Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. 65Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero : 66et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et cœpit cædere, et crescere in virtutibus. 67Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas, 68et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis. 69Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.\ 70Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem. 71Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus. 72Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda : et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus. 73Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
Copyright information for VulgCT